

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 63: Versus 5
Et non fuit,etc. Unde:Omnes amici mei dereliquerunt me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me[Job. 19.].Et salvavit.Hieronymus ad Augustinum et Alipium, impietatem Sabellii declinantes, tres personas expressas sub proprietate distinguimus, non ipsum sibi Patrem, non ipsum sibi Filium, non ipsum sibi Spiritum sanctum esse dicentes: sed aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti personam esse. Non enim nomina tantummodo, sed proprietates nominum confitemur.